monumenta.ch > Plinius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 32
{VIII} Tiberii demum principatu nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorum auctoritati forma constituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. anno urbis conditae DCCLXXV, quod miremur, futtili paene de causa, cum C. Sulpicius Galba, iuvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum.